Collegium Urbanum Neo-Eboracense
From Wikipedia, the free encyclopedia
Collegium Urbanum Neo-Eboracense[1] seu Collegium Urbis Novi Eboraci[2] Anglice plene City College of the City University of New York, est maius Universitatis Urbis Novi Eboraci collegium publicum, Novi Eboraci in urbe situm.
Campus collegii, 35 agri (14 ha) modo Gothico Collegiato in colle super Harlem Manhatae iacens, spatium secundum Xystum Convent inter vias 130am ad 141am occupat.[3] Primum a Georgio B. Post architecto celebri, designatus est, ac multa ex eius aedificiis praeclara sunt. Collegium, aliquando "Harvardiana proletariatus" per ludibrium appellatum,[4] plus acceptores Praemii Nobeliano quam ulla universitas publica in Civitatibus Foederatis ad gradum admisit.[5] Inter hos alumnos decem, Arthurus Kornberg fuit ac recentissimus est Ioannes O'Keefe neuroscientista, Bronx in burgo natus (Praemium Novelianum Medicinae, 2004).[6]
Collegium, anno 1847 conditum, est prima ex liberis educationis superioris institutionibus publicis in Civitatibus Foederatis,[7] veterrima quoque ex viginti quattuor institutionibus eruditionis altioris Universitatis Urbis Novi Eboraci,[8] eiusque collegium maximi momenti late habita.[9]
Sententia collegii est "Respice, Adspice, Prospice"; colores sunt lavandulaceus et niger .