Monoceros Rosea Invisibilis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Monoceros Rosea Invisibilis est dea religionis satiricae, quae praeter rationem omnem est simul rosea atque inspectabilis.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Satis constat neminem esse qui ei vere credat sequeturve; sed atheoi saepe simulant credere ut indicent saltus rationis eorum qui deo deisve credant. Difficile enim est negare ea quae dicuntur esse praeter sensus hominum.
Saepe invenitur haec dea in scriptis interretis, in quo nomen suum primo apparuit. Pernota praecipue est haec descriptio, quam anno 1995 Stephanus Eley scripsit:
- Monocerotes Roseae Invisibiles sunt potentissimae. Hoc scimus quod possunt latere coram omnibus et roseae videri. Ut religio omnis, cultus Monocerotis Roseae Invisibilis stat super rationem atque fidem. Per fide scimus eam roseam esse; per ratione invisibilem quod colorem eius videre non possumus.