Schocken
From Wikipedia, the free encyclopedia
Schocken est ludus potatorius popularis, qui imprimis in Hassia, Rhenania-Palatinatus aut Westphalia luditur. Ibi etiam Jule vel Mörckeln vocatur. Mininum duo lusores huic ludo intersunt. Is, qui superatus est, conlusoribus potionem parvam solvere debet.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Omni lusori sunt tres aleae (tesserae) et poculum iacendi. Initiator semel, bis vel ter aleas iacit, per ordinem alii totiens iacunt. Praeterea 13 operculis cervisialibus (Supplicium) opus est, quae primum distibuntur. Iactus omnium lusorum optimus numerum operculorum statuit, quem lusor iactus pessimi accipit. Is tandem vinctus est, qui omnia opercula habeat.