Theoria chordarum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Theoria chordarum physicae quanticae et relativitatis generalis theorias coniungit. Verumtamen, non solum gravitationis vim sed etiam ceteras fundamentales interactiones quanticis praeceptis describit; quam ob rem a physicis multis etiam theoria omnium saepe appellatur.
Nondum autem plane perfecta est theoria chordarum (anno 2006), quia adhuc quaestiones generales multae restant, nec experimento ullo comprobari potuit. Nihilo minus multitudo physicorum totis animis in studium huius theoriae eiusque proprietatum perferentes incumbunt, spem habentes eam se experimento olim comprobaturos esse. Quamvis theoria chordarum sive superchordarum experimento confirmari nondum potuit, multae sunt theoreticae rationes, cur ei credatur.