Antenna Yagi–Uda, vulgo antenna Yagiensis[1] appellata, est antenna directionalis quae in multis elementis parallelis recta linea positis consistit,[2] plerumque dipolis dimidii undae virgis metallis factis.[3] Antennae Yagi–Uda consistunt in uno elemento acto ad transmittorem vel receptorem radiophonicum per lineam transmissionis conecto, atque additis "elementis parasiticis," quae ad transmittorem vel receptorem non conectuntur; quod est reflector et unus aut plures directores.[3][4][5]
Quae antenna inventa est anno 1926 a Shintaro Uda in Universitate Imperiali Tohokuensi in Iaponia et Hidetsugu Yagi socio.[6]