Arboretum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Arboretum (ab arbore) sensu stricto est congeries arborum. Inter congeries similes sunt fruticetum (a frutice) et viticetum (a vite), quod lianas conligit. Sensu autem latiore, arboretum est quidam hortus botanicus qui vivas plantarum lignearum congeriem continet, saltem ob investigationes scientificas partim designatus. Arboretum quod pinophytis proprium est pinetum appellatur; alia arboreta propria sunt salicetum (a salice), populetum (a populo), quercetum (a quercu), olivetum ab (arbore olivae), pometum ab (arboribus pomiferis).
Vide etiam paginam discretivam: Arboretum (discretiva).