Cleopatra VII (regina Aegypti)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cleopatra VII Philopator (Graece Κλεοπάτρα Φιλοπάτωρ; anno 69 a.C.n.[1] – Alexandriae 12 Augusti 30 a.C.n.[2]), in litteris historicis Cleopatra tantum nota, fuit pharao Aegypti et ultima Regni Ptolemaici rectrix activa.
Obitus: 12 Augusti 30 a.C.n.; Alexandria
Patria: Aegyptus antiqua
Familia
Coniunx: Ptolemaeus XIII, Ptolemy XIV of Egypt, Marcus Antonius
Proles: Caesarion, Cleopatra Selene II, Alexander Helios, Ptolemaeus Philadelphus
Familia: Ptolemaei
Memoria
E familia Macedonica Lagidarum orta est.
Primo cum fratre et simul marito suo Ptolemaeus XIII rexit. Ab eo expulsa, C. Iulium Caesarem se iuvare quaesivit, qui postquam Gnaeum Pompeium vicerat et imperium Cleopatrae reddidit. Cleopatra Caesarem pellicebat. Mater Caesarionis filii Caesaris erat, et ab anno 46 a.C.n. ad annum 44 a.C.n. Romae in urbe vixit.
Gaio Iulio Caesare anno 44 a.C.n. occiso, Cleopatra ad Aegyptum rediit. Bello civili sequente, se primo neutri parti adiunxit. Anno autem 41 a.C.n., Marcum Antonium socium sibi fecit, annoque 37 a.C.n. ei rite nupta est.
Anno 32 a.C.n. Octavianus ei Marco Antonioque marito eius bellum intulit. Marco Antonio acie victo apud Actium anno 31 a.C.n., Cleopatra Alexandriam fugit, atque Antonio mortuo, veneno sibi mortem consciit; origo veneni incerta est, sed nonnulli auctores venenum serpentis fuisse dicebant. Certius est effigiam eius cum serpente portatam esse in pompa triumphali Octaviani.