Dag Hammarskjöld
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dag Hammarskjöld (natus die 29 Iulii 1905; mortuus die 18 Septembris 1961), alumnus universitatum Upsaliensis et Holmiensis, fuit legatus diplomaticus Suecicus. Munere tertii Secretarii Generalis Consociationis Nationum perfunctus est a die 10 Aprilis 1953 ad annum die 18 Septembris 1961, cum mortuus esset in calamitate vehiculi aeris in Zambia quae iussu regiminis rebellatoris Catangensis provocata esset. Eodem anno, nuper mortuus, Praemio Nobeliano Pacis Componendae ornatus est, ob eius conatus de pacis condicionibus agere, praecipue in bello Israelo-Palaestinensi.