David Granger
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
David Granger, vulgo plenius David Arthur Granger (natus Georgiopoli die 15 Iulii 1945) est politicus Guianae et a die 16 Maii 2015 praeses patriae.
David Granger alumnus est Collegii Reginae in urbe natali. Deinde in exercitu Guianensi matriculatus apud scholam Mons in Anglia, institutum Belli Silvestris in Brasilia, collegium Praefectorum Exercitus in Nigeria eruditus est. Anno 1992 vitam civilem suscipiens hebdomadarium Guyana Review conditus est et de rebus bellicis scribere coepit. Fontes nonnulli eum universitatum Guianensis et Indiarum Occidentalium alumnum esse adseverant, sed quibus annis non liquet. Bis ad officium praesidis candidatus est, annis 2011 et 2015.