Faustinus Archangelus Touadéra
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Faustinus Archangelus, vulgo Faustin-Archange Touadéra (Bangui in urbe natus die 21 Aprilis 1957) est eruditus et politicus rei publicae Africae Mediae. Die 14 Februarii 2016 praeses patriae electus est. Officium ab die 30 Martii 2016 initiet.
Res apud Vicidata repertae:
Faustinus Archangelus Touadéra, alumnus universitatum Banguensis et Abidianensis, gradum doctoris mathematicae meruit primum anno 1986 apud universitatem scientiarum Insulensem, secundum tardius apud universitatem Yaundensem. Lector et recentius rector iuxta almam matrem Banguensem fuit. Primus minister a praeside Francisco Bozizé, praecessore Elia Doté, die 22 Ianuarii 2008 factus est, quod officium usque in diem 12 Ianuarii 2013 implevit, successore Nicolao Tiangaye.