Historia Haitiae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Haitiae scripta die 5 Decembris 1492 coepit, cum Christophorus Columbus navigator Europaeus in magnam insulam in Oceano Atlantico occidentali, quae deinde mare Caribicum appellata fuerit, egressus esset. Insula incolebatur a Taíno? et Arawakanis, indigenis qui suas terras Ayiti, Bohio, et Kiskeya (Quisqueya) varie appellabant. Columbus insulam Hispanicam statim vindicavit, quam Hispanice La Isla Española ('insula Hispanica') de novo appellavit, quod nomen deinde in Latinum Hispaniolam convertum est. Francia auctoritate valere anno 1625 coepit, et dicio Francica regionis quae Sanctus Dominicus in Haitia hodierna appellatur anno 1660 constituta est, ut ex anno 1697, occidentalis insulae pars Francica, orientalis Hispanica fuerit. Haitia una ex divitissimis coloniis Francicis mox facta est, magnas sacchari coffeaeque summas ferrens, ferá servitudinis formulá pro labore necessario nixa. Servi autem Haitiani, a rebus novis Francicis moti, anno 1791 rebellaverunt, atque postremum, anno 1804, post plus quam certaminis decennium, libera res publica Haitiana rite pronuntiata est.