Iulia Gillard
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iulia Gillard (nata in Barry, Glamorganensis comitatus, Cambria die 29 Septembris 1961), causidica, fuit a die 24 Iunii 2010, cum decessor suus Coemgenus Rudd se ex ipso munere recusavit, Australiae primus minister. Adhuc hodie sola mulier erat et post Gulielmo Hughes primus Australiae Gubernationis dux extra Australiam natus. Die 27 Iunii 2013 a magistratu se recessit, quod factio eius Coemgenum Rudd iterum praesidem factionis elegit. Qui etiam primus minister ei successit.