Le Corbusier
From Wikipedia, the free encyclopedia
Le Corbusier, nomine nativo Charles-Édouard Jeanneret-Gris (natus in oppido La Chaux-de-Fonds pagi Novicastrensis Helvetiae die 6 Octobris 1887; mortuus ad Roccam Brunam Franciae die 27 Augusti 1965), fuit architectus et urbanista.
Obitus: 27 Augusti 1965; Rocca Bruna
Patria: Helvetia, Francia
Nomen nativum: Charles-Édouard Jeanneret
Familia
Coniunx: Yvonne Le Corbusier
Memoria
Inter architectos saeculi vicesimi modernitatis sicut Franciscus Lloyd Wright, Aloysius Mies van der Rohe, et Gualterius Gropius gravissimos numeratur, cuius nova proposita tamen usque ad hos dies varie disputantur. Pseudonymum Le Corbusier et nomen proaviae Lecorbésier et corbeau (Latine: corvus) admonens primo anno 1920 in periodico L'Esprit nouveau more purismo et cubismo adhibuit.
Die 17 Iulii 2016, 17 opera mundi, inter duo opera in Francia, eas Candigarhae in India et Museum Nationale Artis Occidentalis Tokii, UNESCO Mundi Hereditatem registrata sunt.