Lenín Moreno
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lenín Moreno, plene Lenín Voltaire Moreno Garcés (natus in urbe Nueva Rocafuerte die 19 Martii 1953) est politicus Aequatoriae. Alumnus est universitatis centralis Aequatorianae. Praeses vicarius patriae a die 15 Ianuarii 2007 usque ad 24 Maii 2013 meruit, praeside Raphaele Correa. Ab hoc die fuit legatus specialis Nationum Unitarum de debilitate et accessibilitate, secretario generali Ban Gimun; ipse enim a latronibus ictu pyrobolico anno 1998 vulneratus crurum paralysi afficitur. Candidatus ad officium praesidis Aequatoriae, die 2 Aprilis 2017 victoriam contra Gulielmo Lasso reportavit. Die 24 Maii 2017 praeses inauguratus est.
Res apud Vicidata repertae: