Mao Zedong
rerum novarum fautor et dux civilis Sinensis (1893–1976) / From Wikipedia, the free encyclopedia
Mao Zedong, etiam Mao Tse-Tung (Sinice 毛澤東) (Shaoshan die 26 Decembris 1893–Pechini die 9 Septembris 1976), fuit rerum novarum fautor et dux civilis Sinensis. Ab anno 1943 usque ad mortem, procurator factionis communisticae Sinensis fuit, quae ad gubernacula Reipublicae Sinensis continentalis pervenit eo ducente, post eius victoriam in bello civili Sinensi et post rem publicam popularem Sinensem (cui Mao praefuit), anno 1949 conditam.
Obitus: 9 Septembris 1976; Zhongnanhai
Patria: Res publica popularis Sinarum
Nomen nativum: 毛澤東
Familia
Coniunx: Luo Yixiu, Yang Kaihui, He Zizhen, Jiang Qing
Proles: Mao Anying, Mao Anqing, Mao Anlong, Yang Yuehua, Li Min, Li Na
Memoria
Mao Marxismum-Leninismum "Sinazatum" creavit, cuius nomen Maoismus fuit, Stalinismi similis, et dum gubernabat agriculturam collectivam peperit cum "magno saltu prorsus." Sinensis dictator foedus cum Unione Sovietica creavit posteaque fregit, et Rerum Mutationem Culturalem iaculatus est.
Ad Mao creatio Sinae cohaesae et liberae ab externa dominatione attribuitur, primum post opii bellum, et eodem tempore illi obiurgatur fuisse artificiose repressor, usus esse operibus coactis et excidium centenum milium agricolarum provocavisse, simul ac annonam ab anno 1958 ad 1961 et vim "mutationis culturalis." Eo imperante (1949–1976), multa decies centena milia hominum non natura decesserunt. Notus erat in Sina qualis "Quater Magnus": "Magnus Magister, Magnus Princeps, Magnus Dux, Magnus Gubernator" (伟大导师,伟大领袖,伟大统帅,伟大舵手).