Phan Văn Khải
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Phan Văn Khải (in regione urbana Củ Chi natus die 25 Decembris 1933; ibidem die 17 Martii 2018 mortuus) fuit politicus Vietnamiae.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Decembris 1933; Củ Chi
Obitus: 17 Martii 2018; Hochiminhopolis
Patria: Vietnamia
Obitus: 17 Martii 2018; Hochiminhopolis
Patria: Vietnamia
Familia
Coniunx: Nguyễn Thị Sáu
Rerum novarum iam annum quindecimum agens studiosus erat. Alumnus fuit academiae linguarum externarum Hanoiensis et facultatis oeconomicae universitatis Moscuensis. In Vietnamiam Septentrionalem reditus iuxta regimen atque ab anno 1973 iuxta Việt Cộng oeconomus operam dedit. Praefectus vicarius urbi Hochiminhopoli anno 1981, praefectus anno 1985 electus est, quo officio usque in 1989 functus est. Primus minister vicarius Vietnamiae a die 8 August 1991, deinde primus minister a die 24 Septembris 1997 usque ad 27 Iunii 2006 meruit. Eisdem annis praeses ASEAN fuit a die 15 Decembris 1998 ad 5 Novembris 2001.