Salvator Dalí
From Wikipedia, the free encyclopedia
Salvator Dalí, vulgo plenissime Salvador Felipe Jacinto Dalí i Domènech, marqués de Dalí de Púbol (natus dies 11 Maii 1904 et mortuus die 23 Ianuarii 1989 ex insufficientia cordis), fuit artifex Hispanus et unus ex pictoribus saeculi vicensimi maximi momenti. Descriptor peritus fuit, celeber ob imagines miras atque pulchras in suis operibus superrealisticis. Eius ingenium pictorium saepe influentiae magistrorum Renascentiae adscribitur. Eius opus celeberrimum, Persistentia Memoriae, confecta est anno 1931. Eius repertorium etiam cinematographiam, sculpturam, et photographiam comprehendit. Cum Gualtero Disney collaboravit in brevi picturata pellicula Destino [Sors], postumo vulgata anno 2003, quo anno pro Praemio Ansgariano nominata fuit. Natus in Catalaunia, Dalí affirmavit suum "genus Arabicum,: et suos maiores descensos esse ex Mauris qui promunturium Ibericum anno 711 invaserunt; huic origini adscripsit suum “amorem omnis quid aureatum et immodicum sit," suam “cupiditatem luxuriae," et suum "amorem vestitus orientalis."
Dalí, qui late putatur valde imaginativus esse, res insolitas facere amat ut attentionem animi sibi attrahat. Hoc ita vexabat eos qui eius artem diligebant ut eos qui eum censebant, quia eius mores abnormes nonnumquam famosiores fuerunt quam eius ars. Infamia quam sequitur celebritatem popularem generavit atque venditiones operum suorum ab omnibus generibus hominum.