Tsai Ing-wen
politica / From Wikipedia, the free encyclopedia
Tsai Ing-wen (litteris Sinicis 蔡英文, pinyin Cài Yīngwén), Taipeiae nata die 31 Augusti 1956, est politica rei publicae Sinarum in insula Formosa constitutae. A die 20 Maii 2016 praeses illius civitatis meret.
Patria: Res publica Sinarum
Familia
Tsai Ing-wen alumna est Universitatis Nationalis Taiwanensis, Universitatis Cornellianae et Scholae Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensis. Professor fuit apud scholam iuridicam universitatis Soochow et universitatem nationalem Chengchi.
A die 20 Maii 2000 ad 19 Maii 2004 ministra fuit a rebus continentalibus. Hoc anno sodalis facta est factionis democraticae progressivae; cuius factionis praeses fuit ab anno 2008 usque in 2012 rursusque a die 28 Maii 2014. Prima ministra vicaria meruit a die 25 Ianuarii 2006 usque ad 21 Maii 2007, primo ministro Su Tseng-chang. Praesidium omnis rei publicae bis comitiis petivit, annis 2012 et 2016. Die 16 Ianuarii 2016, comitiis victrix, praeses electa est atque die 15 Martii 2016 Lin Chuan ad munus primi ministri vocavit.