Alchemia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Alchemia,[1][2] sive alchimia[3] et alchymia[1][2] (a nomine Arabico الخيمياء al-ḫīmiyāʾ aut الكيمياء al-kīmiyāʾ, a Graeco χυμεία = 'ars miscendi' aut χημεία,[4] fortasse ab Aegyptio keme = 'terra nigra'),[5][6][7] est antiquus philosophiae naturalis ramus in Sina, India, mundo Musulmano, atque Europa olim tractata.[8] Qua traditionem philosophicam et protoscientificam, ut in cultura Occidentali percipitur, aliquot textus pseudepigraphi in Aegypto Graeco-Romano primis saeculis post Christum natum scripti attestantur.[9] Fons chemiae hodiernae habetur.
Alchemistae certas materias purificare, crescere, perficere conabantur.[8][10][11] Inter eorum consilia erant chrysopoeia (transmutatio metallorum turpium, sicut plumbum, in metalla nobilia, praecipue aurum[8]), inventio elixiris immortalitatis,[8] et inventio panacearum quae omnes morbos curare poterint.[12] Perfectio corporis animaeque humanae exoriri putabatur ex magno opere, ut eorum labor usitate appellabatur.[8] Coniectura lapidis philosophi fingendi cum omnibus eorum propositis varie coniungebatur.
Uti solebant alchemistae tabula smaragdina, quae magna ex parte eorum doctrina erat. Alchemiam indagantes materias novas invenerunt, in quibus erant elementa arsenicum, bismuthum, phosphorus, stibium, zincum.