Amaterasu
From Wikipedia, the free encyclopedia
Amaterasu (Iaponice 天照, Amaterasu), sive Amaterasu-ōmikami (Iaponice 天照大神/天照大御神, Amaterasu-ōmikami) vel Ōhirume-no-muchi-no-kami (Iaponice 大日孁貴神, Ōhirume-no-muchi-no-kami), est pars circuli mythorum Iaponiensium et una ex maioribus deitatibus religionis Shinto. Ea est dea solis, sed etiam dea universi. Nomen ab amateru 'in caelo fulgens' deducitur. Significatio omnis nominis, Amaterasu-ōmikami, est 'maxima et augusta kami [dea] quae in caelo fulget'.[1][2] Imperator Iaponiae rectus deae prognatus habetur.
Vetustissimae scripturae de Amaterasu sunt circa 680 a.C.n. in Kodziki et 720 a.C.n. in Nihon Shoki antiquissimas historiarum Iaponiarum. In mythologia Iaponiae, Amaterasu est dea solis, soror Susano'o, dei tempestatum et maris; etiam est soror Tsukuyomi dei lunaris. Omnes tres dei nati dicuntur ex Izanagi, cum Izanagi purificaretur postquam Yomi infernum intravisset.
Maximum templum quod Amaterasu sacrat est Ise Magnum Templum.