Chemotherapia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Chemotherapia,[1] sive chemitherapia[2] et vulgo chemo, est regimen therapiae ad cellulas cancerosas interficiendas adhibitum. Medicamenta chemotherapiae cunctis nocent cellulis, quae celeriter dividuntur; ergo multa effecta diversa producunt. Chemotherapia medicamentis cytotoxicis utitur ad cellulas cancerosae interficiendas, quae autem infeliciter cellulas sanas quoque afficiunt, aegrum debilitantia vel contagionis periculum augentia.
Medicamenta in chemotherapia adhibita nominantur chemotherapeutica.