Manuel Valls
From Wikipedia, the free encyclopedia
Manuel Valls (natus die 13 Augusti 1962) est politicus Franciae.
Manuel Valls, nepos diurnarii Catalani Magí Valls, filius est Xaverii Valls artificis et Ludovicae Angelae Galfetti magistrae (architecti Helvetici Aurelii Galfetti sororis). Barcinone in urbe Hispaniae natus est sed in Francia educatus: "Filius sum," ait, "pictoris Hispani matrisque Italae Helveticae qui Franciam elegerunt propter pulchritudinem, magnitudinem, dulcedinem."[1]
Annum octodecimum agens, sectator iam Michaelis Rocard, sodalis factionis socialisticae factus est. Apud universitatem Parisiensem I historiae studuit. Annis 1988-1991 a consilio meruit iuxta ipsum Rocard qui eis annis primus minister erat. Ab anno 2001 magister urbi Evriae fuit usque in 2012, quo anno minister rerum internarum selectus est, praeside Francisco Hollande. Die 31 Martii 2014 primus minister promotus est, succcessor Ioanni Marco Ayrault. Quod munus die 6 Decembris 2016 renuntiavit ut candidaturam suam ad officium praesidis proposuerit.
Manuel Valls e prima uxore Natalia Soulié quattuor filios genuit. A qua divortio separatus die 1 Iulii 2010 violinae psaltricem Annam Gravoin in matrimonium duxit.