Velox Barnardi
From Wikipedia, the free encyclopedia
Velox Barnardi[1] (etiam siglo Gliese 699 nota), pumilio rubra luminositatem 1/2500 Solis monstrans, in constellatione Ophiucho per telescopia visa, 5.9 tantum spatiis lucis annuis distat; systema Alpha Centauri tantum systemati solari nostro propius reperitur. Huic stellae est maxima omnium stellarum motio propria: altero quoque anno decem arcus secundos movetur. Stella Barnardi paulatim systemati solari appropinquans post circiter 10.000 annorum intervallum minimum 4 spatiorum lucis annuae habebit. Quod intra saeculum circiter 15 arcus minuti sunt quod diametrus lunae plenae in caelo visae sunt.