Architectura
From Wikipedia, the free encyclopedia
Architectura (a Graeco ἀρχιτέκτων, ab ἀρχι- 'dux' + τέκτων 'creator, aedificator') est ars et scientia aedificiorum aliarumque structurarum destinandarum, designandarum, construendarum.[3] Opera architecturalia, formam aedificiorum habentia, saepe signa culturae et operis artis videntur. Identitas civilizationum historicarum saepe in earum exstantibus rebus gestis invenitur.[4]
Vitruvius docet:
- Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae manibus perficitur e materia, cuiuscumque generis opus est. Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque explicare potest.—De arch. I 2.18 et sqq.