Balneum thermale
From Wikipedia, the free encyclopedia
Balneum thermale[1] est aedificium vel saepius opus plurium aedificiorum, sive publicum sive privatum, ad fontem thermalem situm, quod cum omnium oblectationi servit tum plerumque usui aegrotorum varias balneotherapias praebet.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Vide etiam paginam discretivam: Thermae (discretiva).
Saepe etiam thermae vocantur, etsi hoc verbum apud auctores antiquos saepius magnifica opera ab imperatoribus erecta significabat, cum balneum sive balnea pro lavacris minoribus sive privatis in usu essent.
Saepe circa balnea calida mansiones vel urbes (loci thermales) creverunt, quae periegeticis commoditates necessarias offerunt.