Calefactio globalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Calefactio globalis sive climatis mutatio[1] est auctio mediae temperaturae atmosphaerae et oceanorum Telluris post saeculum undevicensimum exiens et eius continuatio opinabilis. Post saeculum vicensimum ineunte, media superficiei Telluris temperatura circa 0.8 C crevit, cuius circa duae partes incrementi post annum 1980 factae sunt.[2] Calefactio systematis climatis est clarissima, et scientistae sunt certi plus quam 90 centesimas eam praecipue per crescentis gasorum thermocepicorum concentrationes ob actiones humanas sicut fomes fossiles incensi et desilvatio effectam esse.[3][4][5][6] Hae inventiones agnoscuntur ab omnibus academiis scientiae naturalis omnium maiorum civitatum industrializatarum.[7]
Epitoma proiectionum exemplaris climatis in Quarta Aestimationis Relatione IPSS (2007) ab Intergovernmental Panel on Climate Change datur; quo IPCC indicat per saeculum vicensimum globalem superficiei temperaturam probabiliter elevari addita 1.1 ad 2.9 C in sua minima, et a 2.4 ad 6.4 C in sua maxima aestimatione emissionum.[8] Variationes harum aestimationum ex usu exemplarium quibus sunt variae climatis sentiendi facultates erga gasia thermocepica oriuntur.[9][10]
Calefactio et mutationes coniunctae ob effectus inter regiones circa Tellurem variabuntur.[11] Inter effectus incrementi temperaturae globalis sunt elevatio aequoris maris, mutatio summae et exemplaribus praecipitationis, et probabilis desertorum subtropicorum expansio.[12] Calefactio exspectari maxima in regione Arctica, cum continuo recessu montium glaciei, pruinae perennis, et glaciei marinae consociata. Alii calefactionis effectus probabiles frequentiores eventuum caeli extremi casus comprehendunt, inter quos undae caloris, siccitates, maior pluvia, acidificatio oceanorum, et exstinctiones specierum ob permutantia temperaturae regimina. Inter effectus hominibus magni momenti sunt amplus cibus ex messibus deminutis et detrimentum habitationis ob inundationes. Si media temperatura globalis 4 C super gradum praeindustrialem augetur, veri simile erit fines adaptionis humanae in multis orbis terrarum regionibus excedi, et multa systemata naturalia se accommodare plerumque nequire; quo facto, homines damnum contrahere beneficiorum quae illa systemata praebent et ex quibus vita et cultura humanae dependent.[13]