Crux (forma)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Crux (-ucis, f.) est forma geometrica quae ex duabus lineis, dividentibus inter se ad pares (90°) angulos, consistit. Verbum crux appellatur quod forma est similis cruci, seu crucifixione, tormento. Crux simplex est crux immissa quadrata, quae ex libratis rectisque lineis constitit. Si sunt obliquae, crux est crux decussata sive decussis, qui a numero decem defluit quod decem ut X effingebantur.
- Haec pagina est de forma geometrica. Ut discas de aliis, vide Crux (discretiva).
Crux in numero est priscissimorum signorum hominum, et in religionibus multis, in Christianismo in primis, utitur. Fere partitionem terrae in quattuor elementis, vel cardinibus, significat. Aliter coniunctionem notionum divinitatis (lineae rectae) et mundi (lineae libratae) significat.[1]
Variae nationes vel res publicae crucem habent in eorum stemmate, inter quas Confoederatio Helvetica, Dania, Suecia, Norvegia, Finlandia, Graecia.
Unicodex apud capsam(d) "Ornamentorum(d)" (ab U+2700
ad U+27BF
) plura glypha(d) crucum praebet:
- ✕ ✖ ✗ ✘ ✙ ✚ ✛ ✜ ✝ ✞ ✟ ✠ ✢ ✣ ✤ ✥
Postremo capsa "Symbolorum miscellaneorum(d)" (ab U+2626
ad U+262F
) tria exemplaria crucis Christianae addit, quae sunt: Crux Patriarchalis (☦), Crux Lotharingia (☨) et Crux Potens(d) (☩, false etiam dicta "Crux Hierosolymana").