Editha Piaf
cantrix Francogallica / From Wikipedia, the free encyclopedia
Editha Ioanna Gassion, appellata Editha Piaf[1] (nata Lutetiae die 19 Decembris 1915; mortua[2] Grassae die 11 Octobris 1963[3]), fuit cantrix, compositor carminum et actrix in pelliculis Francica, quae late habetur maxima Franciae cantrix popularis et una ex stellis culturae Francicae latissime notis.[4]
Obitus: 10 Octobris 1963; Grassa
Patria: Francia
Nomen nativum: Édith Giovanna Gassion
Familia
Coniunx: Jacques Pills, Theophanis Lamboukas
Proles: Marcelle Dupont
Memoria
- Non, rien de rien
- Non, je ne regrette rien
- Ni le bien qu'on m'a fait, ni le mal
- Tout ça m'est bien égal
- (Editha Piaf)
Musica Piafiana saepe erat autobiographica, suam vitam penitus exprimens, cui ballatae amoris, desiderii, damni, doloris fuerunt modus proprius. Inter eius cantica populo gratissima sunt "La Vie en rose" ('Vita rosea', 1946), "Non, je ne regrette rien" ('Non, paenitet me nihil', 1960), "Hymne à l'amour" ('Hymnus Amoris' 1949), "Milord" ('Mi domine', 1959), "La Foule" ('Turba', 1957), "l'Accordéoniste" ('Accordionista', 1955), "Padam... Padam..." (1951).
Piaf anno 1963 mortua et corpore in coemeterio Patris Lachaise sepulto, nonnullae biographiae et pelliculae eius vitam investigant, inter quas La Vie en rose (2007), quae Praemium Academiae accepit. Piaf una ex celeberrimis saeculi vicensimi actoribus facta est.[5]