Hemisphaerium occidentale
From Wikipedia, the free encyclopedia 0
Hemisphaerium Occidentale[1] in usu geographico est dimidium Telluris quod ad occidentem Primi Meridiani (qui Observatorium Regale Grenovici Angliae transit) et ad orientem Antimeridiani, alio dimidio Hemisphaerio Orientali appellato.[2]
Hoc sensu, Hemisphaerium Occidentale in occidentalibus Europae Africaeque partibus, Americis, apice orientalissimo Russiae, multis terris Oceanicis, et parte Antarcticae consistit, nonnullis Insulis Aleutianis ad meridio-occidentem Alascae continentalis exceptis.
Nomen autem rhetoricae politicae adhibetur ut solum Americam (vel Novum Mundum) et aquas adiacentes significet, omnibus terris aliis in hemisphaerio occidentali geographico exclusis; ergo, id aliquando Hemisphaerium Americanum appellatur.[3]
Ut definiatur Hemisphaerium Occidentale ut partes orbis terrarum quae in Vetere Mundo non iacent, quaedam proiectiones cartographicae meridiano 20 occidentali et meridiano 160 orientali (antipodibus) utuntur.[3][4] Tales proiectiones continentes Europaeos Africanosque et parvam Groenlandiae boreorientalis partem excludunt, sed plus Russiae orientalis et Oceaniae (e.g., Nova Zelandia) amplectuntur.
Numerus hominum qui in Hemisphaerio Occidentali habitant est plus 1 billiones.