Historia Franciae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Franciae aevo praehistorico coepit. Exempli gratia cavernae iam Palaeolithico habitatae prope Duranium flumen spoliaeque Culturae Megalithicae in Armorica inventae sunt. Aetate Aenea ex fere anno 700 a.C.n. Galli terras Francogalliae hodiernae invaserunt. Inter annos 58 et 51 a.C.n. Gallia a Iulio Caesare capta atque provincia imperii Romani facta est. Migratione gentium saeculo quinto orta gentes Francorum, Visigothorum atque Burgundionum instigatae sunt ex Germania in Galliam inrumpere. Mox autem culturam Gallo-Romanam acceperunt. Inter saecula quinta et nona Regnum Francorum gradatim ortum est conditore Chlodovecho I, qui circa annum 500 baptizatus est, Catholicam fidem accipiens. Pippinus minor anno 751 Carolingorum stirpem inchoavit. Filius eius Carolus Magnus regni Francorum Saxoniam, Bavariam atque septentrionales partes Italiae subiecit ac adiunxit. Anno 800 a Papa imperator Romanorum coronatus est.
Opus rerum politicarum Franciae
Historia Franciae propriae coepit anno 831 vel 832, cum imperator Ludovicus pius (vixit 778–840) a filiis eius potestate depulsus esset, quo facto ii illius regnum Francorum Consilio Verodunense habito anno 843 in partem orientalem, mediam, atque occidentalem dividerunt, quarum postremam exordium Francogalliae hodiernae existimare haud absurde est opinatu. Legis Salicae causa regnum occidentale sequentibus saeculis magis magisque in dominia minora fragmentatum est. Tamen volventibus annis regibus iuvante ecclesia urbibusque potentiam equituum feuda possidentium continere ac minuere contigit. Henricus II, dux Normanniae atque anno 1154 rex Anglicus factus per matrimonium magnam partem Francogalliae dos accepit, itaque potestatem Anglicam in Europa augens. Cum in Francogallia Capetiana stirps ad regnum pervenit, artes denuo florere coeperunt. Imperator Philippus IV (pulcher dictus, vixit 1285–1314) potestatem regiam amplificavit. Capetingis interitis Eduardus III sibi iure successionis imperium Francogalliae esse postulavit quare Bellum Centum Annorum ortum est (1339–1453). Finito bello, copiae Anglicae denique tota paene Francogallia expulsae sunt. Stirps Valois (1328–1589) incursiones Ducati Burgundiae iuvantibus Helvetiis exeunte saeculo quinto decimo feliciter propulsavit. Ea de causa postea etiam crebra querelea inter Francogallia atque Hispaniam Habsburgensiam orta sunt.
Et nobilitas et civitas a Reformatione capta et graviter adfecta est. Inter 1559 et 1598, Francogallia rixis religiosis inter sectatores Catholicos atque ? perturbabatur. Edicto Namnetense Protestantibus videlicet secutoribus Ioanni Calvini et Hugenotis tolerantia promissa est, quare status rerum internarum iterum quietus fuit. Dum cardinalis Richelieu (1624–42) et Mazarinus (1642–61) rebus moderabantur potestas regiminis centralis aucta est. Bello tricennale (1618–48) facto Francogallia iterum supremam dominationem militarem atque culturalem nacta est. Ludovicus XIV (1661–1715) studio Absolutismi adipiscendi maxime progressit atque successit. Eo regnante fines Francogalliae incommodo nationum adiacentium fortiter propagatae sunt quare Francogalli inimicitias Regni Uniti meruerunt. In iiscum confligendo opes regni magis magisque fatigatae sunt imprimis Belli de successione Hispanica inter annos 1701–13 gesti causa. Agricolae eruditi operariique itaque gradatim ad egestatem redacti sunt, simul cives urbani libertatem rerum suarum libere gerendarum expetiverunt quasi postulaverunt. Incursus in Bastillam die 14 Iulii 1789 factus tamquam impulsus primus fuit rerum novarum Francogallicarum exarsarum interitique monarchiae Francogallicae, hactenus, ut anno 1792 res publica proclamata sit.
Cum Napoleo I die 9 Novembris 1799 omnium rerum potitus esset, secuta sunt Bella Napoleona de dominione totius Europae gesta, denique autem exitiosa clade apud Lipsiam accepta Francogallica a coitione devicta est.18. Juni 1815. Anno 1815 Europa in Consilio Vindobonense ordo gentium ac populorum restitutum est etsi reges Europae nationi victae parcerent: Neque Francogallia nimias poenas dare neque ullis provinciis ante annum 1792 adeptis cedere coacta est. Verum monarchia Francogallica reimposita est. Ludovicus XVIII Burbonicus rex Francogalliae creatus est.
Eruptis tumultis rerum novarum mensis Februarii Gens Burbonia demum potestate amota praesesque nuper ortae Secundae Rei Publicae Francicae Ludovicus Napoleo factus est. Anno 1852, ille se ipsum imperatorem tituli Napoleonis III nominavit (Secundum Imperium Francicum 1852–1870). Cum doctrinae Imperialismi indulgeret complures colonias in Africa media ac septentrionali atque in Madagascaria et Indosina expugnari iussit. Victo Bello Germanico-Francico (1870–1871), depositus est Tertiae Respublicae cedens.
Eo fere tempore in Europa duae factiones contrariae ortae sunt: Ad unam partem Foedus triplex (1879 imperium Germanicum atque imperium Austro-Hungaricum se foede iunxerunt; mense Maio 1882 Italia pars eius facta est), ad alteram partem Confoederatio triplex, quae ex Francogallia, Regnis Unitis atque Imperio Russo constitit. (orta 1894–1907).
Propter litigium inter eos primum bellum mundanum (1914–1918) exarsit. Quo finito Francogallia una cum coitione victoriam adepta est. Ad secundum bellum mundanum gerendum cum paulo post erupisset (die 1 Septembris 1939) res publica rixarum internarum causa parata non fuit. Linea Maginot inter annos 1930–1940 exstructa cum recentissima arma militaria Germanorum elaboratia essent non iam ullius momenti in Francogallia defendenda fuit. Exercitus Germani die 10 Maii 1940 terras ad occidentem Germaniae celeriter occupaverunt. Iam mense Iunio Lutetiam asecuti sunt. Die 22 Iunii 1940 administratio Francogallica assentiri coacta est, quare inferior pars eius directe ad Germaniam pervenit, superior autem cliens imperii Germani factus est. (Regimen Vippiacense) Lutetia a Germanis recapta Carolus de Gaulle die 25 Augusti 1944 Quartam Res Publicam exclamavit.
Coloniae Francogalliae post annum 1945 uno corde libertatem expetiverunt: Secutus est receptus ex Indochina anno 1954, anno 1956 Marocum et Tunisia se liberas res publicas esse declaraverunt. Finito bello (1954–1962) Algeria se oppressione Francogallica liberavit.
Ex anno 1958 usque mensem Aprilem 1969, Carolus de Gaulle praeses Quintae Rei Publicae manebat.
De Gaulle eo tempore rei publicae profuit eique prudenter praesidebat: Veterem gloriam Francogalliae atque statum eius imperii mundani restituere in animo habuit quare rem publicam suam bombis atomicis instruxit. Interfuit eius etiam reconciliatio cum Germanis, quo ex motu demum Unio Europaea orta est.