Ioannes VIII Palaeologus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes VIII Palaeologus (Graece Ἰωάννης Παλαιολόγος; natus die 18 Decembris 1392; mortuus die 31 Octobris 1448) fuit imperator Byzantinus ab anno 1425 usque ad mortem. Fuit filius imperatoris Manuelis II quem ex uxore Helena Dragase genuit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Decembris 1392; Constantinopolis mediaevalis
Obitus: 31 Octobris 1448; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale
Obitus: 31 Octobris 1448; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale
Familia
Genitores: Manuel II Palaeologus; Helena Dragaš
Coniunx: Anna Basilii filia Moscuensis, Maria of Trebizond, Sophia of Montferrat, Sophia of Montferrat
Familia: Palaeologi
Coniunx: Anna Basilii filia Moscuensis, Maria of Trebizond, Sophia of Montferrat, Sophia of Montferrat
Familia: Palaeologi
Insignia heraldica
Anno 1439 Florentiae ad Concilium de unione ecclesiarum adfuit. Dum ibi degit die 27 Iulii 1439 Peretolam et Pratum petivit cum Cyriaco Anconitano et Angelo Acciaiuoli. Peretolae prandium sumpsit, acetariis ab ipso imperatore paratis.[1]
Ioannes Palaeologus ter uxores duxit, quae fuerunt:
- Anna Moscoviensis, filia Basilii I magni ducis Moscoviae
- Sophia Montisferratensis, filia Theodori II marchionis Montisferrati
- Maria Trapezuntia, filia Alexii IV imperatoris Trapezuntini et Theodorae Cantacuzenae.
Filios nullos genuit. Ioanne igitur anno 1448 mortuo, frater Constantinus ad imperium successit.