Jack London
From Wikipedia, the free encyclopedia
Jack London (natus John Griffith Chaney[1] Franciscopoli Californiae 12 Ianuarii 1876; Glen Ellen Californiae 22 Novembris 1916[2][3][4][5]) fuit scriptor mythistoriarum, scriptor scaenicus, scriptor actorum, poeta, et agitator socialis Americanus. Auctor et praecursor in harena fictionis mercatoriae, tum vigente, unus fuit ex primis scriptoribus fictionis qui famam per orbem terrarum magnasque opes ex fictione sola obtinuit.
Obitus: 22 Novembris 1916; Glen Ellen
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: John Griffith Chaney
Familia
Coniunx: Charmian London, Bessie Maddern London
Proles: Joan London, Becky London
Memoria
Inter eius opera notissima sunt The Call of the Wild et White Fang, ambobus in febri aurea Klondikensi (Klondike Gold Rush) positis, ac "To Build a Fire," "An Odyssey of the North," et "Love of Life," fabulae breves. Etiam scripsit de Oceano Pacifico in "The Pearls of Parlay," "The Heathen," et aliis fabulis, et de Regione Sinuosa Franciscopolis in The Sea Wolf.
London fuit sodalis The Crowd, gregis litterarii radicalis Franciscopoli conditi, ardensque collegiorum opificum, socialismi, et iurum operariorum fautor. Nonnulla opera potentissima has res attingentis scripsit, sicut The Iron Heel, mythistorial dystopianam, ac The People of the Abyss et The War of the Classes, expositionem non ficticam.