Neoimpressionismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Neoimpressionismus[1] fuit motus artis a Georgio Seurat conditus. Cuius magnum opus, Postmeridianum diei solis La Grande Jatte in insula, motum coepit cum primum apud salon Societatis Artificum Liberorum Lutetiae exhibitum esset.[2] Eodem tempore, summa cultura Francica recentiore, multi pictores novas rationes petebant. Scaenae urbanae, regionis situs, et litora potissimum assectatores neoimpressionismi trahebantur. Interpretatio linearum colorumque in scientia condita apud descriptiones neoimpressionistarum suae artis aequaevae multum valebat. Rationes pointillisticae et divisionisticae saepe hic commemorantur, quia ratio praevalens motu neoimpressionistico incipiente erat.
Nonnulli arguunt neoimpressionismum primum motum avant-garde verum in pictura factum esse.[3] Nam neoimpressionistae motum saeculo undevicensimo cito creare poterant, partim propter eius coniunctionem artam cum anarchismo, qui posteriores manifestationes artisticas affecerit.[3] Motus modusque imagines harmonias a scientia aequaeva, ratione anarchistica, et disceptatione circa valorem artis academicae abigere conabantur. Artifices huius motus "promiserunt ut rationes opticas et psycho-biologicas adhiberent ad grandem synthesin rerum idealium et realium, temporariarum et necessariarum, scientificarum et temperamentalium petendam."[4][2]