Ordo mundi sanitarius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ordo Mundi Sanitarius[2] (OMS) est praecipua Nationum Unitarum agentura quae valetudinem, salutem et curam sanitatis gentium curat contra morbos epidemiasue. Ordo, die 7 Aprilis 1948 conditus, Genavae in urbe Helvetiae situs, est pars Gregis evolutionis Consociationis Nationum. Proxima agentura, Consociatio Sanitatis, fuit agentura Confoederationis Nationum.
Ordo mundi sanitarius | |
Vexillum Consociationis Organizatio Mundialis Salutis | |
Fundata | 7 Aprilis 1948 |
Dissoluta | Activus |
Praetorium | Novum Eboracum |
Dux | Tedros Adhanom Ghebreyesus
|
Linguae | Anglica, Arabica, Francogallica, Hispanica, Russica et Sinica[1] |
Ordinis Mundi Sanitarii munera generalia sunt:
- Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos, ut SIDA, malaria, SARS-CoV-2, ad totius mundi rationes pertinentes
- Compositiones programmas vaccinationis instituentes, ad pandemias praecavendas
- Compositiones programmas contra fumationem et obesitatem instituentes
- Collectio et analysis datorum sanitariorum totius mundi
- Aedifactio systemata sanitaria civitatum provectibilium
- Divulgatio tabulae medicamentorum essentialium
- Divulgatio nuntii sanitarii mundialis
- Auxilium necessitatum radiologicarum (per retem REMPAN)
Ordo mundi sanitarius ex Consilio oeconomico et sociali dependet. Primus director fuit Brock Chisholm; director ab anno 2007 fuit Margarita Chan, medica et erudita Sinica, ab anno 2017 Tedros Adhanom Ghebreyesus.