Psychologia gestalt
From Wikipedia, the free encyclopedia
Psychologia gestalt,[1][2][3] vel gestaltismus, in vocabulo Theodisco 'exemplar' vel 'configurationem' significante conditus,[4] est schola psychologiae a Maximiliano Wertheimer, Wofgango Köhler, et Curtio Koffka in Austria et Germania saeculo vicensimo ineunte excogitata,[4] praecipue inter 1910 et 1912, cum Wertheimer rem phi inveniret, notionem quae oculorum ludibrium motús expressit.[5] Haec theoria macroscopicam, non microscopicam, morum psychologicorum opinionem tenebat.[6]
Schola gestalt in omni rei summá intellegendá et percipiendá fundatur, potius quam eius elementis.[4] Quae contra atomisticam psychologiae sententiam excogitata est, ac praeterea contra generale clima intellectuale, quod in fide fundatur consensum scientificum ex neglegentia singulorum fundamentalium humanorum exsistit. Wertheimer nonnulla principia proposuit quae explicare possunt quo modo homines res percipiunt. Quae principia leges similitudinis, proximitatis, continuitatis appellantur.[7] Notio gestalt realitatem formá simplicissimá percipere conatur.[8] Theoriae perceptionis gestalt ergo affirmant naturam humanam rem ut omnem structuram intellegere solere, potius quam rem ut summam eius partium.[9]