Quadrum crystallorum liquidorum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Quadrum crystallorum liquidorum[1] est quadrum visificum quod proprietatibus lucis flectendi crystallorum liquidorum utitur.
Crystalla liquida lucem re vera non emittunt,[2] sed imagines libidinosas? (ut in ostentu computatrali omnium propositorum) vel imagines certas pauca data obtinentes exhibere possunt, quae ostendi aut celari possunt, sicut certa verba, digiti, et quadrum septem segmentorum, ut in horologio digitali, monitro et quadro tacticli. Eadem technologia fundamentali utuntur, sed imagines libidinosae ex multis elementis picturarum parvis constant; aliis autem quadris sunt elementa maiora.