Spermophilus (Graece σπέρμα 'semen' + φίλος 'amator'[1]) est genus parvorum mammalium familiae Sciuridarum ordinis Rodentium. Generi secundum traditionem erant permultae species, quae per Europam, Asiam, et Americam Septentrionalem vagabantur, sed haec taxinomia paraphyletica est, quia Cynomys, Marmota, et Ammospermophilus certe sunt taxa distincta. Ergo, omnes species olim generi Spermophilo in America Septentrionali tributae in alia genera nuper digeruntur, ut species Europaeae et Asianae veri Spermophili maneant, duabus Urocitelli speciebus Asianis exceptis.[2]
|
|
|
Ammospermophilus |
|
|
Notocitellus |
|
|
|
|
|
Urocitellus |
|
|
Marmota |
|
|
Spermophilus sensu stricto |
|
|
|
Otospermophilus |
|
|
Callospermophilus |
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Coniunctiones inter Marmotinos secundum data cytochromatis b (Helgen et al., 2009: fig. 2); genera olim in Spermophilo typis pinguibus imprimuntur. |